monumenta.ch > Plinius > sectio 115

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 114
{XXI} quin et acetum melle temperabatur: adeo nihil intemptatum vitae fuit. oxymeli hoc vocarunt, mellis decem libris, aceti veteris heminis quinque, salis marini libra, aquae pluviae sextariis quinque suffervefactis deciens, mox elutriatis atque ita inveteratis. omnia ab Themisone summo auctore damnata.